|
C
Onfecto nuncopere, quod tuis primum auspiciis ac voluntate aggressus (summe et adorande Iesu, idemque Seruator clementissime) inchoaui, quodq; tuo demū beneficio ac sauore exegi atque absolui præter omnē certè; opinionē et vires meas: superest itaque pro officio meo, vt animula hæc, ceu pro votiua tabula, gratias, si non quantas debeat (vtinam enim id posset) at quantas queat maxime, munificentissimæ tuæ persoluat maiestate: quæ tam miserum homuncionem, vel sypharpotius hominis, in laboribus tot tantisque istis, qui vel asellum quemuis ἀχθοφόρον possent consicere, tumultuantē, benigno successu ac solatio tam clementer suffulcerit. Quanquā autem de operis difficultate nihil hic causari attinet, quæ vix æstimari à multis poterit: tua tamen nō ignorat omnipotens maiestas, huius, qualecunque sit, negocii confectio quibus quāq; non ferendis curis, vigiliis, molestiis constitit: Quibus nullo modo pares futuri essemus, nisi fauentis gratiæ tuæ numen affulsiffet, ac sese quodā modo admiscuisset operi. Quid ni enim fatear ac tester ingenue, quod re ipsa experti sumus. Persensimus enim, penèque oculis ipsis conspeximus singularem excelsæ dexteræ utæ ἐνεργίαν, nō modo in succesu negocii prouehendo, sed in vita etiam spirituque inter labores, conseruando. Tui igitur mumeris est (clementissime Iesu) quod opus tuis susceptum auspiciis huc vsque prouectū sit: Nos vicissim quod mostri sit officii, gratias clementiæ tuæ, cum nostro priuatim, tum publico quodammodo ecclesiæ tuæ nomine, agimus. Vel hinc enim cernimus quanti causā martyrum tuorum æstimes, quando eorum illustrando nomini tāta faueas propensione. Quanquā vero si nulla hic extaret eorum recordatio, non possent non omnibus modis esse illustrissimi, quorum sint nomina vitæ tuæ libro inscripta. Et tamen voluit hoc modo tua declarare maiestas, nobisque innotescere hominibus, quàm honorificum sit pro tui nominis gloria fortiter dimicantes occumbere, quorum tu vitā à cinere ac rogo sic vindicas, sic causam tueris, sic dignitatem illustras, vt eandem multo cum gloriæ fœnore abs te recipiat clariorem, quā si ipsi nunquā alioqui perdidissent. Habet siquidem peculiare hoc sibi militiæ tuæ ratio, longe à mondo hoc diuersum, quòd in castris tuis militantes siue viuant, tibi viuant, siue moriantur, multo clarescant a funere ffelicius, quàm si vixissent maxime. Sic Cranmerum videmus, Ridleum, Latimerum, Iohānē Hoperum, Bradfordum, cæterosque eiusdem decuriæ pugiles, quanto maiore occubuisse cum gloria in acie tua depugnantes, quàm si relicta statione, in qua erant collocati, saluti ipsi suæ causā tuā postposuissent. Quæ enim gens, quæ lingua, quæ natio, quæ temporū vetuitas, quæ hominum posteritas eorum non cantabit laudes, non virtutem agnoscet, non magnitudinem admirabitur? Quis VVicleuum vnquam, aut Cobhamum natum fuisse existimasset, nisi tua in causa tam egissent strenue? Quanto honori illud Hussio Bohemensi, nostroque Tindallo suit, quod vitam in Euangelit tui causa, perditam, magis abs te recipere, quam ipsi retinere maluerint? Spectemus è diuersa parte aduersarios tuos, quorum tam multas esse constat cædes, iniutias, crudelitates aduerlus tuos, multaque item occulte et sceleste ab iisdem perpetrata, quæ nunquam sperabant fore palam: Et tamen quid vnquam in angulis et tenebris ab illis est designatū tam occulte aduersus Ecclesiam, quod non in apricum tua produxit producetq; prouidentia? atque ita produxit, vt vnde ipsi laudis sibi conceperunt animo opinionē, inde summū sibi ipsis dedecus pepererint et contumeliā, quā nec vita effugere, nec morte vnquam finire poterint. Quis Guisios, Boneros, Scorios tanquam execranda hominū nomina nunc non nouit? non exhortet, quis eorū facinora obliterabit dies, aut sepeliet memoria? Et quid hos in tanta multitudine hostiū tuorū recēseo? Cui unquā prospere cessit tuo rebellare numini, aut hostē se ecclesiæ tuæ profiteri? Papænomen quàm erat aliquindo in his tertis celebre et gloriosū? Nunc quid putidius, quid probrosius? Cardinalitium fastigium cœperunt primo admirari homines, multaque prosequi reuerentia: Sic Monachorum et Nonnatum collegia suum quōdam habebant plausum apud plebem simplicem et credulam: At postquam spreta veritate tua cæperunt grassare contra te, tuorumq; homicidæ fieri, eo tandem sūt prolapsi (exceptis paucis quos tua exemit gratia) vt reliqua fex nihil aliud iam esse præter vocabula quædam ad ignominiam relicta videatur. Hæc nimirum (sanctissime domine ac deus noster) iustissimi iudicii tui sunt præludia, ex quo haud difficile æstimare fuerit, quidnam in latero illo expectaturi sint, quos in hoc ipso seculo, hoc est in
|
|