|
|
| 0011 |
Ad Lectorem. |
corrected pagination. The original page number is (unspecified). |
Ad Lectorem.
corrected pagination. The original page number is (unspecified).
|
potius, cōsimilisque huic quam dicunt, Aurea ipsorū Legēda, aut Vitis patrū, aut Festiusli, aut Dormi secure, cęterisque Papisticis istis τοῖς τῶν ληρῶν λήροις foret. Nūc vero martyrum horum nō a nobis fecta, sed inflicta ą vobis supplicia, atroxque cędes veriotē hanc cōprobant historiā, plurčsq̃ suę veritatis testes habent q; vellemus ipsi qui historiā scripsimus. Venio tam ad alteram criminationis partē, quę de Calendario fortassis obiicietur. Audio enim & hic mihi obstrepere non tacitas modņ sententias, sed apertas papistarū quorundā voces, quibus iniquč a me factum videbitur, quod antiquatis arque ex Calēdario explosis veteris ecclesie Diuis, Martyribus, Cōfessorib9, Virginibłsq̃, nouos eorū loco Moartyres ac Cōfessores infultiā. Primłm nulli ego veterā Diuorum hoc facto pręiudicatū velim. Neque verņ idcņ inter Diuos a me referūtur isti, quod inseruntur in Calēdariū. Hāc ego apotheosin mihi nunq; sumpsi, quā sibi tā cōfidenter sumpsit Gregorius nonus. Porto neque eņ spectat hoc Calendarium, vt nouā aliquam festorū dierū legē pręscribā ecclesię. Tū multo minus cultum sancti alicuius instituo. Festorū dierum iam plus satis erat in mundo. Vtinā dominicum solum sabbatum dignč, atque vt par est, trāsigerem9. Habeāt per me suum papistę Calendariū. Habeat & ecclesia suos sanctos, tum recentes tum veteranos, modo probatos, modo interim iidem ne colantur, modo quąm sint vetusti, tąm verč etiam sancti sint.
|
|
|
Verum enimuero cum non dubitauit sua etiąm ętate Hieronimus multos existimare eorum gehennę ignibus cruciari, quos multi passim pro sanctis haberent in ecclesia: quid hīc tum diceret Hieronimus, si modņ superstes papisticā hāc sanctorum colluuiem & Calendaria, tot Papis, tot Episcopis, & Abbatibus oblita cerneret?
|
|
|
Quanquam a me quidem non aliter Calendarium hoc institutum est, nisi vt pro Indice duntaxat suum cuiusque martyris mensem & annum designante, ad priuatum Lectoris seruiret vsum. Et tamen si in tēplis etiā fas sit singulorum mensium dies pro priis sanctorum nomenclaturis consignare: quī minus liceat id mihi in veris istis facere martyribus, quod ipsi in suis pseudomartyribus tāta sibi licentia, ne dicam impudentia, permiserunt? Si non pœna, sed causa martyrem faciat, cur non vnum Cranmerū sexcētis Becketis Cātuariensibus nō conferā, sed prętulerim? Quid in Nicolao Ridleo videtur cū quouis Diuo Nicolao nō conferēdum? Qua in re Latimerus, Hoperus, Marsheus, Simpson9, cęterģq̃ christiani martyrii Cādidati, inferiores summis maximģsque illis papistici Calēdarii Diuis, imo multis etiam nominibus non pręponendi videantur? Interim nullius ego boni sanctģq̃ viri (modo qui verē sanctus sit) causam lędo, nec memoriam extinguo, nec gloriam minuo. Et si cui hoc displiceat Calendarium, meminerit non in templis collocari, sed domesticę tantum lectioni pręparari.
|
|
|
Sed missis hisce aduersariorum calumniis, ad te, docte candidčque Lector (quoniā hęc ad te instituta est epistola) tempus est vt recurrat oratio, cuius in his rebus iudicium vt pluris ęstimo, ira egeo magis hīc quoque patrocinio. Scio enim in vasta hac congerie reperies nonnulla, ad quę merito corruges frontem. Neque vero fieri facile potuit, pręsertim in tāta operis pręcipitatione, vt cuncta ad a mussim atque ad vnquē perfectč adeo elimarentur, quin alicubi vel ex lassitudine dormitaret scriptor, vel per incuriā excideret authori aliquid, vel ex festinatione eueniret, quod cani solet in prouerbiis nimium prę studio properanti, cęcos nimirum producenti catulos. In quibus quidem excutiendis rebus magis nobis venia tua quam censura imploranda est. Quāobrem paucis hac apud te, docte simul & humanissime Lector, ante operis ingressū libuit προοιμιάζειν , vt si quid inter euoluendum occurrerit, non omnibus perfectum numeris, non ad Cleantis lucernam elucubratum, nō ad exquisitum Theologorum acumen expressum, aut minus alioqui acutissimis tuis dignum naribus, cogites hęc non tuis auribus data esse, sed meę, hoc est crassioris turbę hominibus, a quibus facilius leguntur libri quam iudicantur. Aut sine id quidem grauissimę tuę sententię fecerit saris, liceat illa mihi vti lege, qua semper permissum est opere in magno scriptori obrepere somnū. Quod si vero tuam hac in re facilitatem impetrauero, minus laborabo quid cęteri obstrepant, gręci memor prouerbii, cuius & ipsos cōmeminisse velim: μωμήσεται τις θασσον ἔμιμήσεται.
|
|
|