Angels and burning martyrs blowing trumpets John Foxe's Book of Martyrs  









1563 1570 1576 1583
page:
 
previous page navigate next page Print document     Parallel view



0001 Ad Dominum Iesum Christum Seruatorem clementißimum Eucharisticon. Ioan. Foxi. corrected pagination. The original page number is (unspecified).  
Ad Dominum Iesum Christum Seruatorem clementißimum Eucharisticon. Ioan. Foxi. corrected pagination. The original page number is (unspecified).

C Onfecto Nvnc Opere, Qvod Tvis Primvm Avspicijs ac voluntate aggressus (summe & adorande Iesu, idemqueacute Seruator clementissime) inchoaui, quodqueacute tuo demum beneficio ac fauore exegi atque absolui, prĉter omnem certam opinionem & vires meas: superest itaque pro officio meo, vt animula hĉc, ceu pro votiua tabula, gratias, si non quantas debeat (vtinam enim id posset) at quantas queat maximè,, munificentissimĉ tuĉ persoluat maiestati: quĉ tam miserum homuncionem, vel syphar potius hominis, in laboribus tot tantisque istis, qui vel asellum quemuis ἀχθοφόρον possent conficere, tumultuantem, benigno successu ac solatio tam clementer suffulcerit. Quanquam autem de operis difficultate nihil hic causari attinet, quĉ vix ĉstimari a multis poterit: tua tamen non ignorat omnipotens maiestas, huius, qualecunque sit, negotij confectio quibus quanq; non ferendis curis, vigilijs, molestijs constitit: Quibus nullo modo pares futuri essemus, nisi fauentis gratiĉ tuĉ numen affulsisset ac sese quodam modo admiscuisset operi. Quid ni enim fatear ac tester ingenuè, quod re ipsa experti sumus.

  gloss  
Auxilium Christi in concinnando hec opere.
Persensimus enim, penéque oculis ipsis conspeximus, singularem excelsĉ dexterĉ tuĉ ἐνεργίαν, non modo in successu negotij pronehendo, sed in vita etiam spiritûqueacute inter labores, conseruando. Tui igitur muneris est (clementissime Iesu) quod opus tuis susceptum auspicijs huc vsque prouectum sit. Nos vicissim quod nostri sit officij, gratias clementiĉ tuĉ, cum nostro priuatim, cum publico quodammodo ecclesiĉ tuĉ nomine, agimus. Vel hinc enim cernimus quanti causam Martyrum tuorum ĉstimes, quando eorum illustrando nomini tanta faueas propensione. Quanquam verò si nulla hic extaret eorum recordatio, non possent non omnibus modis esse illustrissimi, quorum sint nomina vitĉ tuĉ libro inscripta. Et tamen voluit hoc modo tua declarare maiestas, nobisqueacute innotescere hominibus, quàm honorificum sit pro tui nominis gloria fortiter dimicātes occumbere, quorum tu vitam à cinere ac rogo sic vindicas, sic causam tueris, sic dignitatem illustras, vt eandem multo cum gloriĉ fœnore abs te recipiat clariorē, quam si ipsi nunquam alioqui perdidissent. Habet siquidem peculiare hoc sibi militiĉ tuĉ ratio, longe a mūdo hoc diuersum, quòd in castris tuis militantes siue viuant, tibi viuant, siue moriantur, multò clarescant a funere fœlicius, quàm si vixissent maximè.

Auxilium Christi in concinnando hec opere.

  gloss  
Felix ac gloriosum pro Christo mortem oppetere.
Sic Cranmerum videmus, Ridleum, Latimerum, Iohannem Hooperum, Bradfordum, cĉterosq; eiusdem decuriĉ pugiles, quanto maiore occubuisse cum gloria in acie tua depugnantes, quàm si relicta statione, in qua erant collocati, saluti ipsi suĉ causam tuam postposuissent. Quĉ enim gens, quĉ lingua, quĉ natio, quĉ temporum vetustas, quĉ hominum posteritas eorum non cantabit laudes, non virtutem agnoscet, non magnitudinem admirabitur? Quis Wicleuum vnquam, aut Cobhamum natum fuisse existimasset, nisi tua in causa tam egissent strenuè? Quanto honori illud Hussio Bohemensi, nostroqueacute Tindallo fuit, quod vitam in Euangeli, tui causa perditam, magis abs te recipere, quam ipsi retinere maluerint? Spectemus è diuersa parte aduersiarios tuos, quorum tam multas esse constat cĉdes, iniurias, crudelitates aduersus tuos, multáq; item occultè & scelestè ab ijsdem perpetrata, quĉ nūquam sperabant forepalam: Et tamen quid vnquam in angulis & tenebris ab illis est designatum tam occultè aduersus Ecclesiam, quod non in apricum tua produxit producetqueacute prouidentia? atque ita produxit, vt vnde ipsi laudis sibi conceperunt animo opinionem, inde summum sibi ipsis dedecus pepererint & contumeliam, quam nec vita effugere, neo morte vnquam finire poterint. Quis Guisios, Boueros, Storios, Gardineros, tanquam execranda hominum nomina nunc non nouit? non exhorret, quis eorum facinora obliterabit dies, aut sepeliet memoria? Et quid hos in tanta multitudine hostium tuorum recenseo? Cui vnquam prospere cessit tuo rebellare numini, aut hostem se ecclesiĉ tuĉ profiteri?
  gloss  
Papĉ nomeo nunc probosum.
Papĉ nomen quàm erat aliquando in his terris celebre & gloriosum? Nunc quid putidius, quid probrosius? Cardinalitium fastigium cœperunt primo admirari homines, multáque prosequi reuerentia:
  gloss  
Cardinalium Monachorum, nōnarum nomina ad ignominiam nunc relicta.
Sic Monachorum & Nonnarum collegia suum quondam habebant plausum apud plebem simplicem & credulam: At postquam spreta veritate tua cĉperunt grassari contra te, tuorumq; homicidĉ fieri eo tindem sunt prolapsi (exceptis paucis quos tua exemit gratia) vt reliquā fex nihil aliud iam esse prĉter vocabula quandam ad ignominiam relicta videatur.

Felix ac gloriosum pro Christo mortem oppetere.

Papĉ nomeo nunc probosum.

Cardinalium Monachorum, nōnarum nomina ad ignominiam nunc relicta.

Hĉc nimirum (sanctissime domine ac deus noster) iustissimi iudici, tui sunt prĉludia, ex quo haud difficile ĉstimare sit, quidnam in altero illo expectaturi sint, quos in hoc ipso seculo, hoc est in suo ipsorū regno, tanta accumules infamia & dedecore. Sed omissis his, ad sanctos tuos redeamus Martyres, quorum nomine, merito à nobis perenne velut sacrificium laudis & gratiarum tuĉ debetur, simul & habetur, bonitati. Primum quod in ecclesiĉ tuĉ causa dimicantibus tam fortem & alacrem spiritum omnibusq; tormentis maiorem aduersus parricidas Papistas subministrasti. Deinde quòd & no-

bis

 
 

 

top   top    previous previous page   next page next

İ hriOnline 2004
The John Foxe Project, Humanities Research Institute, University of Sheffield, Sheffield, 34 Gell Street, S3 7QW, Tel: 0114 222 9890, email: hri@sheffield.ac.uk