APPENDIX.10

APPENDIX.

culantur & scommata, salibus Socraticis sociorum, vel fortè majorum vitia tangunt, ne mordacius dente rodant procaciori, audacioribus convitiis Auditores

multum videre parati;

Ingeminant tremulos naso crispante chachinnos.

De dispositione Urbis.

Singulorum officiorum exercitatores, singularum rerum venditores, singularum operarum suarum locatores, quotidiano mane per se sunt locis distincti omnes, ut officiis. Prætereà est in Londonia supra ripam fluminis inter vina in navibus, & cellis vinariis venalia, publica coquina: ibi quotidie pro tempore est invenire cibaria fercula, assa, frixa, elixa, pisces, pisciculos, carnes grossiores pauperibus, delicatiores divitibus, venationum, avium, avicularum. Si subitò veniant ad aliquem civium amici fatigati ex itinere, nec libeat jejunus expectare, ut novi cibi emantur, coquantur, dent famuli manibus limphas panesque, interim ad ripam curritur, ibi præstò sunt omnia desiderabilia. Quantalibet militum vel peregrinorum infinitas intrat urbem, qualibet, diei vel noctis hora, vel ab urbe exitura, ne vel hii nimium jejunent, vel alii impransi exeant, illuc si placeat divertunt, & se pro modo suo singuli reficiunt: qui se curare volunt moliter, accipiunt Anserem, ne Affricam avem, vel attagen Ionicum non opus ut quis quærant, appositis quæ ibi inveniuntur deliciis: Hæc equidem publica coquina est & civilitati plurimum expediens, & ad civilitatem pertineus: Hinc est quod legiter in Gorgia Platonis, juxta medicinam esse coquorum officium, simulachrum, & adulationem quartæ particulæ civitatis.

De Smithfield.

Est ibi extra unam portarum statim in suburbio quidam planus campus re & nomine. Omni sexta feria, nisi sit major festivitas præceptæ solemnitatis, est ibi celebre spectaculum nobilium equorum venalium. Spectaturi vel empturi veniunt, qui in urbe assunt, Comites, Barones, Milites, cives plurimi. Juvat videre gradarios succussatura nitente * suaviter ambulantes: pedibus lateraliter simul erectis, quasi à subalternis & demissis: Hinc equos, qui armigeris magis conveniunt, durius incedentes, sed expeditè tamen, qui quasi à contradictoribus pedes simul elevant & deponunt: Hinc nobiles pullos juniores, qui nondum fræ no bene assueti, altius incedunt, & mollia crura reponunt: Hinc summarios membris validis & vegetis. Hinc dextrarios preciosos, elegantis formæ. staturæ honestæ, micantes auribus, cervicibus, arduis, clunibus obesis.

*Cute succo statura, pilo connitente, MS.

And so undoubtedly to be restored.

In horum incessu spectant emptores, primo passum suaviorem, postea motum citatiorem, qui est quasi à contrariis pedibus anterioribus simul solo amotis & admotis, & posterioribus similiter. Cum talium sonipedum cursus imminet, & aliorum fortè qui similiter sunt in genere suo ad vecturam validi, ad cursuram vegeti: clamor attollitur, vulgares equos in partem ire præcipitur: Sessores alipidium pueri: Tres simul, aliquando bini certamini se præparant, docti equis imperitare, indominatorum lupatis temperant frænis ora: hoc maximè præcaverit, ne alter alteri cursum præripiat. Equi similiter pro modo suo ad certamen cursus illius se attollunt; tremunt artus, moræ impatientes, stare loco nesciunt, facto signo membra extendunt, cursum, rapiunt, agilitate pervicaci feruntur: certant Sessores laudis amore, spe victoriæ, equis admissis subdere calcaria, & nec minus urgere eos virgis & ciere clamoribus. Putares omnia in motu esse, secundum Heraclitum, & falsam omnino Zenonis sententiam, dicentis, quoniam, non continget moveri, neque stadium † pertransire. Parte alia stant seorsim rusticorum peculia, agrorum instrumenta, sues longis lateribus, vaccæ distentis uberibus, corpora magna horum, lanigerumque pecus: stant ibi æptæ aratris, trahis & bigis equæ: quarundam ventres fœtibus protument: alias, editi fœtus obeunt pulli lasciviores, sequela inseparabilis.

†Fortè Spatium.

De Navibus & Mercimoniis.

Ad hanc urbem ex omni natione quæ sub cælo est, navalia gaudent institores habere commercia. Aurum mittit Arabs, species & thura Sabæus, Arma Scythes, oleum palmarum divite silva. Pingue solum Babylon, Nilus lapides preciosos. Seres purpureas vestes. Norwegi, Russi, varium grisium, sabelinas: Galli sua vina.

De Antiquitate & Politia.

Urbe Roma secundum Chronicorum fidem satis antiquior est. Ab eisdem quippe patribus Trojanis hæc prius à Bruto conditate est, quàm illa à Remo & Romulo. Unde & adhuc antiquis eisdem utitur legibus communibus institutis Hæc similiter illis regionibus est distincta: habet annos pro consulibus vicecomites: habet senatoriam dignitatem & magistratus minores: Eluviones & aquæductus in vicis: Ad genera causarum deliberativæ, demonstrativæ, judiciales loca sua, fora singula: habet sua diebus Statutis comitia.

De Consuetudinibus Ecclesiarum.

Non puto urbem esse, in qua sint probabiliores consuetudines, in eccelsiis visitandis, ordinatis Dei honorandis, festis, feriandis, eleemosynis, dandis, in hospitalibus suscipiendis, in desponsationibus firmandis matrimoniis contrahendis, nuptiis celebrandis, conviviis ornandis, convivis hilarandis, etiam in exequiis curandis & cadaveribus humandis.

Pestes Civitatis.

Solæ pestes Londini sunt, immoderata stultorum * potatio, & frequens incendium.

*putatio, MS.

Frequentia Nobilium

Ad hæc, omnes feré Episcopi, Abbates, & Magnates Angliæ, quasi cives & municipes sunt urbis Londoniæ: sui ibi habentes ædificia præclara, ubi se recipiunt, ubi divites impensas faciunt, ad consilia, ad conventus celebres in urbem evocati, à Domino rege, vel Metropolitano suo, seu propriis tracti negotiis.

De Ludis.

Amplius, & ad ludos urbis veniamus, quoniam non expedit utilem tantum & seriam urbem esse, nisi dulcis etiam sit & jucunda. Unde & in sigillis summorum Pontificum, usq; ad tempora Leonis Papæ, ex altera parte Bullæ, sculpto per impressionem piscatore Petro, & supra eum clave quasi manu Dei de cœlis ei porrecta, & circa eum versu,

Tu pro me navem liquisti, suscipe clavem.

Ex altera parte impressa erat urbs, & Scriptura ista, Aurea Roma. Item ad laudem Cæsaris Augusti, & Romæ dictum est:

Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane,
Divisum imperium cum Jove Cæsar habes.

De Representatione Miraculorum.

Londonia pro spectaculis theatralibus, pro ludis scenicis, ludos habet sanctiores, repræsentationes miraculorum, quæ sancti Confessores operati sunt, seu repræsentationes Passionum, quibus claruit constantia Martyrum.

De