STEPHANIDES.11

STEPHANIDES.

De Pugna Gallorum, & Ludo Pilæ.

Præterea quotannis die, quæ dicitur Carnivalia, ut a puerorum ludis incipiamus (omnes enim pueri fuimus) scholarum singuli pueri suas apportant magistro suo gallos gallinaceos pugnatores; & totum illud antemeridianum datur ludo puerorum vacantium, spectare in scholis suorum pugnas gallorum. Post Prandium exit in campos omnis juventus urbis, ad lusum pilæ celebrem. Singulorum studiorum scholares suam habent Pilam; singulorum officorum urbis exercitatores suam singuli pilam * in manibus. Majores natu patres & divites urbis, in equis spectatum veniunt certamina juniorum, & modo suo inveniuntur cum juvenibus, & excitari videtur in eis motus caloris naturalis, contemplatione tanti motus & participatione gaudiorum adolescentiæ liberioris.

*Polam, MS.

De Ludis bellicosis in campis.

Singuli diebus dominicis in Quadragesima post prandium, exit in campum juvenum recens examen in in equis bellicosis, & in equis certamine primis; quorum quique sit aptus in gyros currere doctus * equo. Erumpunt à portis catervatim filii civium laici, instructi lanceis & scutis militaribus: juniores hastilibus ferro dempto præfurcatis, simulachra belli cient & agonisticam exercent militiam. Adveniunt & plurimi Aulici, Rege in vicino posito, & de familiis Consulum & Baronum ephebi; nondum cingulo donati militiæ, gratia concertandi. Accendit singulos spes victoriæ: Equi feri adhiniunt, tremunt artus, frænos mandunt, impatientes moræ stare loco nesciunt. Cum tandem, Sonipedum rapuit ungula cursum, Sessores adolescentes divisis agminibus hii præcedentibus instant, nec assequuntur, hi socios dijiciunt & prætervolant.

Ludi in Quadragesima.

De Ludis navalibus.

In feris Paschalibus ludunt quasi prælia navalia: In arbore siquidem mediamna scuto fortiter innexo, navicula multo remo & raptu fluminis cita, in prora stantem habet juvenem, scutum illum lancea percussurum; qui, si scuto illi lanceam illidens frangat eam, & immotus persistat, habet propositum, voti compos est; si vero lancea integra fortiter percusserit, & perfluentem amnem dejicietur, navis motu suo acta præterit. Sunt tamen hinc inde secus duæ naves stationariæ, & in eis juvenes plurimi, ut eripiant percussorem flumine absorptum cum primo emersus comparet, vel summa rursus cum bullit in unda. Supra pontem & in solariis supra fluvium, sunt qui talia spectent, multum rideri parati.

In Pascate.

De Ludis æstivalibus; ut Lucta & hujus modi.

In festis tota æstate juvenes ludentes exercentur, in saliendo, in arcu, in lucta, jactu lapidum, amentatis missilibus ultra metam expediendis, parmis duellionum. Puellarum Cytheræa ducit choros, & pede libero pulsatur, usque imminente Luna.

In Æstate.

De pugna Aprorum, Taurorum, & Ursorum.

In hyeme singulis fere festis ante prandium, vel apri Spumantes pugnant pro capitibus, & verres fulmineis * accincti dentibus addendi Succidiæ vel pingues tauri cornupetæ, seu ursi immanes cum objectis depugnant Canibus.

In Hyeme.

*Prominentibus MS.

De Ludentibus super Glaciem.

Cùm est congelata palus illa magna quæ mœnia urbis aquilonalia alluit, exeunt lusum super Glaciem densæ juvenum turmæ: Hii ex cursu motu captato citatiore, distantia pedum posita, magnum spatium latere altero prætenso perlabuntur. Alii quasi magnos lapides molares de glacie sedes sibi faciunt: Sessorem unum trahunt plurimi præcurrentes, manibus se tenentes; in tanta citatione motus aliqui pedibus lapsi cadunt omnes proni. Sunt alii super glaciem ludere doctiores, singuli pedibus suis aptantes, & sub talaribus suis alligantes ossa, tibias scilicet, animalium, & palos ferro acuto subposito tenentes in manibus, quos aliquando glaciei illidunt; tanta rapacitate feruntur, quanta avis volans, vel pilum halistæ. Interdum autem magna procul distantia ex condicto, duo aliqui ita ab oppositis veniunt, curritur; palos erigunt, se invicem percutiunt: vel alter, vel ambo cadunt, non sine læsione corporali, cùm post casum etiam vi motus feruntur ab invicem procul: & qua parte glacies caput tangit, totum radit, totum decorticat. Plerumque tibia cadentis, vel brachium, si super illud ceciderit, confringitur. Sed ætas avida gloriæ, juventus cupida victoriæ, ut in veris præliis fortius se habeat, ita in simulatis exercetur.

De hiis qui delectantur in Avibus.

Plurimi civium delectantur ludentes in avibus cœli, Nisis, accipitribus, & hujusmodi, & in canibus militantibus in silvis. Habentque cives suum jus venandi in Middlesexia, Hertfordscira, & tota Chiltra, & in Cantia, usque ad aquam Craiæ.

Virtus Londonensium.

Lundonienses tunc Trinovantes dicti, Caium Julium Cæsarem, qui nullas nisi sanguine fuso vias habere gaudebat, repulerint. Unde Lucanus,

Territa quæsitis ostendit terga Britannis.

De hiis quos Civitas London perperit.

Civitas Londonia peperit aliquos, qui regna plurima, & Romanum sibi subdiderunt Imperium: & plurimos alios, quos mundi Dominos virtus evexit ad Deos, ut fuerat in Apollinis oraculo Bruto promissum:

Brute, sub occasu solis, trans Gallica Regna,     
Insula in Oceano est undique clausa mari:
Hanc pete: namque tibi sedes erit illa perennis,     
Hæc fiet natis altera Troja tuis.
Hic de stirpe tua reges nascentur, & ipsis     
Totius terræ subditus orbis erit.

Et temporibus Christianis, nobilem illum edidit Imperatorem Constantinum, qui urbem Romam, & Imperialia insignia omnia Deo donavit, & beato Petro & Silvestro Papæ, cui & stratoris exhibuit officium, & se non amplius Imperatorem, sed Sanctæ Ecclesiæ Romanæ defensorem gavisus est vocari: & ne pax Domini Papæ occasione præsentiæ ejus secularis strepitus tumultu concuteretur, ipse ab urbe Domino Papæ collata omninò discessit, & sibi civitatem Bizantium edificavit. Lundonia & modernis temporibus, reges illustres magnificosque peperit. Imperatricem Matildem, Henricum regem tertium, * & beatum Thomam Archiepiscopum Christi Martyrem gloriosum, quali non candidiorem ipsa tulit, nec quo fuerit devinctior alter omnibus bonis totius orbis Latini.

Constantinus.

*Secundum potius.

Mortuus enim erat Stephanides ante Henrici tertii tempus: nisi forte hoc manu posteriori additum. J. S.

Which Tract, having so much of the ancient State of the City, and so many remarkable Passages of its Condition in the former Times of it, was put into English for the Sake of English Readers, with the Title following, viz.

A DE-