Honourable Acts of Citizens. 277

Honourable Acts of Citizens.
[ Click here to view Image of epitaph of Sir Thomas Adams   ]

Sir THOMAS ADAMS, Baronet, his Epitaph, hanging up in a TABLE in the Gallery at Guild Hall.

 

Viris Gravissimis, Consultissimis, Honoratissimis,
Domino Prætori
Et cæteris in hoc Senatu celeberrimo Londinensi
Militibus, Aldermanis & Senatoribus
Hoc memoriale Sepulchrale
In vestrum quondam consortem Fraterrimum
Dominum Thomam Adamum, &c.
Dominationibus vestris
Guil. Faldo Grayens. &c.
Honoris & Observantiæ
Ergo
Perhumiliter
D. D.

LECTOR,

Quàm sit caduca rerum humanarum Catastasis,
Et quàm parvum vel maxima sortiantur Tumulum,
Hocce Tibi admonebit spectaculum;
Sub hoc marmoreo nempe Tuguriolo,
Totus ille jam legitur,
Qui
Suâ Meritorum Famâ
Londinum totum adimpleverat.

Quòd si, Lector, planiora postulaveris,
Scias, quod heic jacet
Civitatis Pater, Patronus, Prætórq; olim
Senator Ille permemorabilis ac Patriota
Dominus
THOMAS ADAMUS,
Miles & Baronettus,
Orphanorum præterea Asylum;
Sancti, suique nominis Hospitij Præses;
Pater-Familias verè Christianissimus;
Aristides alter pro Integritate;
Alterque Moyses ceu ipsemet
Mitissimus.

De Natalitium Cunis
Wemesium
Opidulum Salopiæ gestiens
Gloriabitur.
Ubi Schola Grammatices Illius est
Fundata & ditata Benignitate,
Ut si Pueri illinc erudiendi
Suum forsitan dediscerunt Patronum
Illum Parietes vel ipsi Lapides
Eloquerentur.

Nec Alma Mater Cantabrigia
(Quæ dudum Graduato huic nostro
Mammas altrices præbuit)
Illum Patronum suum vocitare
Dedigrabitur:
Ubi Prælectiones hodiè triumphant Arabicæ,
Quas suis sumptibus fundavit instituitque Posteris,
Ut Arabia, quæ dudum audierat Deserta,
Tota nunc Fælix ac Ferax
Haberetur.

Non desinit
vivere,
sed
In Terris
Morari.

Nostrum est
Virtutes
Eloqui,
vestrum
Imitari.

Omnium ferè Scientiarum nimirum Peritus,
Liberales plusquàm professus est:
Unde
Manus Pauperculis, Porta Peregrinis,
Ipsumque Pectus Literarum Candidatis,
Aperuit.
Quin si nihil aliud Christianiss. loqueretur,
Inconcussa Fides, & Fortitudo loquerentur;
Quod in pessimo nimirum sæculo
Optimus emicuit:

Et ob causam Regalem
In Turri Londinensi Captivus
Se potius Servitudini teterrimæ submisit,
Quàm Conscientiæ suæ Libertatem
Violaret.
Ex Uxore Dulcissimâ
Quinque Filios & Quatuor Filia suscepit.
E quibus
Tres tantisper Filias & unicum Filium
Guil. nempe Baronettum & Hæredem,
Superstites reliquit.
Quod si Plura suscitaberis, Lector,
Londinum Consule.
Et ex Pannariorum Fraternitate splendidâ
(E quibus vel ipse membrum præminuit)
Ediscito,
Qualem Pecuniarum massam Illorum
Curæ concrediderit,
Ex Quâ (tanquam ex Publicâ instaurati Bursâ)
Pauperiores ejusdem mysterij Tyrones
Fidem Fortunasque suas
Publico promoverent.
Sic operibus bonis ac diebus abundè Plenus
(Postquàm An. octoges. primum compleverat)
Et gravissimi cruciatus calculi (qui pondus
Unciarum viginti quinque superaverat)
Invictâ Patientiâ pertulisset,
Feb. xxiv. ab ærumnosæ senectutis
Solutus Tediis,
In Cœlorum Gaudia sublatus est.
Cujus Exequiæ Martij x. Ao. Sal. M DC LXVIIo.
Per Senatum Populúmque Lond. Collacrymentem
Cum Pompâ solemni
Celebratæ.

Extinctus amabitur idem, Hor.

Amor mensura doloris.
sic
Condoluit
Guil. Faldo Grayens.]