[Monuments.] Cripplegate Ward. 83

[Monuments.] Cripplegate Ward.

Sir Thomas Hungerford, of Downampney, in Gloucestershire.]


MONUMENTS.

 

Johannis Hamberi, Armigeri caro hoc in Tumulo repulverescit, sicut & Ianæ charissimæ Conjugis. Qui dum vixit, Edovardo sexto, Mariæ & Elizabethæ Angliæ Regibus, in variis calculorum & rationum generibus, tam præstitorum & exterorum, quam Decimarum & Primitiarum, ratiocinator dignissimus extiterat. Obiit autem Johannes 8 Calend. Aprilis, Anno Salutis à Christo, 1573. Quem Jana secundo post mense insequuta est, 16. scilicet Calend. Junii. Quorum spiritus ad Cœlum reversi reassumptionem carnis expectant.

An ancient marble Tomb on the North side of the Chancel.

A. M.

Francisco Borono, Nobilissimo Mediolanensi, & Annæ Baptistæ Baroni uxori, necnon & filio; Quorum ossa hoc clauduntur Tumulo; Idem Baptista Baronus, Francisci frater, ac Annæ maritus, in eorum memoriam hanc posuit scriptionem.. Obiit Franciscus Londinensis, 16 die Aprilis, Anno Domini, MDXXXIII. ætatis suæ, XXXI. Anna vero & filius, ultimo die Octobris, MDXLVI.

Another fair marble Tomb close adjoining.

Hic jacet Henricus Giffard, filius tertiogenitus Johannis Giffard, nuper de North-hall, in Comitatu Middless. Armigeri. Qui cum corporis castitatem quadraginta trium annorum cœlibatu comprobasset, Animam Sponso suo Jesu Christo piam sanctamq; tradidit, 15 die Julii, Anno Domini, 1602.

A small Monument at the South Wall of the Chancel.

Christo S.S.
Johanni Foxo, Ecclesiæ Anglicanæ Martyrologo fidelissimo, Antiquitatis Historicæ Indagatori sagacissimo, Evangelicæ veritatis propugnatori acerrimo, Thaumaturgo admirabili; Qui Martyres Marianos, tanquam Phænices, ex cineribus redivivos præstitit: Patri suo omni pietatis officio imprimis colendo, Samuel Foxus illius primogenitus, hoc Monumentum posuit, non sine lachrymis.
Obiit die 18 Mens. April. An. Dom.
1587, jam septuagenarius.
Vita vitæ mortalis est, Spes vi-
tæ immortalis.

A very fair marble Stone set up on end in the same Wall.

Here lyeth the Body of Robert Crowley, Clerk, late Vicar of this Parish; who departed this Life the 18 day of June, An. Dom. 1588.

Sacra sub hoc saxo     
tria corpora mista quiescunt,
Gulielmi Bullen,     
Medici, Fratrisque Richardi,
Ac Johannis Foxi:     
qui tres crede fuerunt
Doctrina clari,     
rari & pietatis alumni.
Gulielmus Bullen     
Medicamina semper habebat,
æquè pauperibus danda,     
ac locupletibus æquè.
Sicque Richardus erat     
benefacere & ipse paratus,
Omnibus ex æquo     
quibus ipse prodesse valebat.
At Foxus noster     
per multas hos parasangas,
Vita præcurrit,     
studiisque accedimus omnes.
Extant quæ scripsit     
tormenta cruenta piorum,
Extant perdoctè     
permulta volumina scripta,
Quæ scripsit Foxus:     
nulli fuit ipse secundus.
Obiit An. Dom. 1587. April 16.

A fair plated Stone on the Ground in the Chancel.

A Plate engraven on a fair Stone, near to the other.

Here lyeth buried William Bullen, who dyed the seventh day of January, 1576.

On the same Stone.

This Man writ a Book of Surgery.]

J. S.

Under this Stone sleepeth the Body of Richard Bullen, a faithfull Servant and Preacher of Jesus Christ: And was buried the sixteenth day of October, Anno Domini, 1563.

Here lieth the body of Richard Westerne, one of the Sonnes of Richard Westerne, of London. Grocer. Who being aged 25 yeeres, deceased the 15th day of December, Anno Domini, 1602.
Christus mihi vita, Mors mihi lucrum.

Another plated Stone in the Chancel.

Heere lyeth buried Sir Henry Grey, Knight, Sonne and heire to George Lord Grey, of Ruthen, and Earle of Kent. The which Sir Henry Grey departed this life the 24 day of September, in the yeere of Christ, 1562.

A fair Tomb in the South Isle of the Quire.


Anna Thomæ Tumulo     
jacet hoc uxorcula Strange,
Quæ quia bella fuit,     
placuitq; marita marito,
Marmore sic texit,     
dulci devictus amore.
Obiit Anno Salutis, 1573. ætatis suæ 19. Februarii vicesimo quarto.

A fair plated Stone in the same Isle.

Tolerandum, Sperandum.
Roberto Glovero, alias Somerset, Feciali celeberrimo: Heraldicæ Scientiæ, & veritatis antiquæ vindici acerrimo: summam laudem & benevolentiam ob præclarum ingenium, peracre judicium; ex multa vererum sciptorum (labore indefesso) perscrutatione; ob morum facilitatem, vitæque innocuæ sanctimoniam, apud omnes consecuto; Avunculo chariss. Thomas Milles Nepos, amoris hoc Monumentum mœrens posuit.
Robertus iste, natus Ashfordiæ Cantii emporio, parentibus ingenuis, liberaliter educatus, in multis apprimè versatus, Heraldicæ unicè peritissimus evasit. Fratrem unicum Gulielmum ex Thoma & Mildreda P.P. Sorores autem 5 habuit. Ex Elizabetha Flower Conjuge, 5. tantum superstites reliquit liberos, filios scilicet 3. filiasq; 2. Tandem cum jam Patriæ orbiq; post varia exantlata studia acuminis. peritiæ, & diligentiæ stupendæ gustum insignem præbere, atq; Principi Sereniss. suis meritis gratissimus esse ceperit, 10 April, 1588. ætat. suæ 45. vitam ærum nosam cum morte piè & placidè in uno Christo communavit. Idque omnium cum doctissimorum, tum optimorum undique pro tanto literarum pietatis & virtutis alumno dolore ac gemitu; utpote, Quem fata tantum terris ostendisse videantur, nec amplius esse finant.
R.G. moriens ut vixerat, vixit ut moriturus.

A comely Monument in the South Wall of the Quire.

In