The City of WESTMINSTER.28

The City of WESTMINSTER.

The Queen was brought by Water to Whitehall,
At every Stroke the Oars Tears let fall.
More clung about the Barge, Fish under Water,
Wept out their Eyes of Pearl, and swam blind after.
I think the Barge-Men might, with easier Thighs,
Have rowd her thither in her Peoples Eyes:
For howsoever, thus much my Thoughts have scannd,
Shad come by Water, had she come by Land.

Mary Queen of Scots, and Dowager of France: Her Body was translated from Peterborough to Westminster, and on her Tomb are these Inscriptions:


D. O. M.

 

MARIÆ STUARTÆ Scotorum Reginæ, Franciæ Dotariæ. Jacobi V, Scotorum Regis Filiæ, & hæredis unicæ Henrici VII, Ang. Regis ex Margareta majori natu filia (Jacobo IIII, Regi Scotorum matrimonio copulata) proneptis, Edwardi IIII, Angliæ Regis ex Elizabetha filiarum natu maxima abneptis, Francisci II, Gallorum Regis conjugis, Coronæ Angliæ, dum vixit, certæ & indubitatæ hæredis, & Jacobi Magnæ Britanniæ Monarchæ potentissimi Matris.

A magnificent Monument made by King James for his Mother.

Stirpe verè regia antiquissima prognata erat, maximis totius Europæ Principibus agnatione & cognatione conjuncta, & exquisitissimis animi & corporis dotibus & ornamentis cumulatissima. Verùm ut sunt variæ rerum humanarum vices, postquam annos plus minus viginti in custodia detenta, fortiter & strenuè (sed frustrà) cum malevolorum obtrectationibus, timidorum suspicionibus, & inimicorum capitalium insidiis conflictata esset, tandem inaudito & infesto Regibus exemplo, securi percutitur.

Et contempto mundo, devicta morte, lassato carnifice, Christo Servatori animæ salutem, Jacobi filio spem regni & posteritatis, & universi cædis infaustæ spectatoribus exemplum patientiæ commendans, piè, & intrepid` cervicem Regiam securi maledicta subjecit, & vitæ caducæ sortem cum cœlestis regni perennitate commutavit.

Ult. Idus Februarii,
Anno Christi, MDLXXXVII.
Ætatis XXXXVI.
    
Obruta frugifero sensim sic cespite surgunt
Semina, per multos quæ latuere dies.
Sanguine sancivit fœdus cum plebe Jehova,
Sanguine placabant numina sancta patres:
Sanguine conspersi quos præterit ira Penates;
Sanguine signata est quæ modò credit humus.
Parce Deus, satis est, infandos siste dolores,
Inter funestos pervolet illa dies.
Sit Reges mactare nefas, ut sanguine posthac
Purpureo nunquam terra Britanna fluat.
Exemplum pereat cæsæ cum vulnere Christæ;
Inque malum præceps author & actor eat.

Si meliore sui post mortem parte triumphet,
Carnifices sileant, tormina, claustra, cruces.
Quem dederant cursum Superi Regina peregit:
Tempora lata Deus, tempora dura dedit.
Edidit eximium fato properante Jacobum,
Quem Pallas, Musæ. Delia fata colunt.
Magna viro, major natu, sed maxima partu,
Conditer hic regum filia, sponsa, parens.
Det Deus ut nati & qui nascentur ab illa,
Æternos videant hinc sine nube dies.

In Obitum Serenissimæ.
Principis & omnium virtutum genere Cumulatissimæ Annæ Dei gratia Magnæ Britanniæ, Franciæ, & Hiberniæ, Reginæ, Dominæque suæ longè gratiosissimæ, carmen funebre.

The Monument of Queen Anne.

R.

Ad Potentissimum Serenissimæ ANNÆ Maritum Jacobum, Dei gratiæ, Magnæ Britanniæ Regem fidei defensorem, &c.

Annus and Anna in se redit, hic novus, illa perennis:
Cujus vir, pater & frater Rex, Regia proles,
In Cœlo æternos Regina est Anna per Annos.
Floreat illa suis in prole æterna Britannis,
Inque suo vigeat feliciter Anna Jacobo.
Inclite Rex Britonum, veniam da vera loquenti.
Jacobus caret Anna, & non caret Anna Jacobo:
Maxime Rex Regum, Regem solare Jacobum.

Westminster Abbey.

Ad Invictissimum Christianum Quartum Dei Gratia Daniæ, Norwegiæ, Gothorum, Vandalorumque Regem, &c.

Pondere pressa, suo sub pondere, Palma Resurgit:
Marmore pressa soror tua, Fertur ad Æthera victrix.
Sanguinolenta olim, inter Danos atque Britannos,
Pugna, nihil potuit, nostro conjuncta Jacobo,
Absque cruore, omnes vicit Dana Anna Britannos,
Æternoque suis conjunctit Fœdere Danis.
Orbis, Danorum Pacis, Britonumque sit idem
Terminus, & Reges Rex protegat orbis utrosque.

Ad Fœlicissimam Jacobi & Annæ prolem Carolum Walliæ Principem, Elizabetham, Frederici Electoris Comitis Palatini Uxorem, Regalemque eorum Progeniem quæ nunc est, vel Dei gratia erit in Posterum.

Indiæ Phœnix, volucris per annos
Una sexcentos deciesque senos,
Dicitur fœlix superesse, diræ
Nescia Mortis.

Quod tibi Parcæ dederant sorores
Fila correptæ breviora vitæ,
Annæ, dicaris Mulier, sed esto
Cætera Phœnix.

Igne solari, moriens crematur
Mortuo-vivos Cineres in albos,
Sic, ut ex illis rediviva surgat
Altera Phœnix.

Anna, cui nunquam similem videbit
Phœbus, expiras? moriare sic, ut
In tua semper vigeant Beati
Prole Britanni.

Obiit in Domino Anno Domini 1618, quarto Nonarum Martii, Annos nata 44, Menses 4, & Dies 18.

Ad Serenissimæ Reginæ familiam Mœrore obrutam.

Vos canite, O socii, funebria Carmina mecum;
Nos relevat Dominus, perdidimus Dominam.

Responsio Familiæ.

Non sunt canendo talibus pressi malis,
Sed nec loquendo, quos habet talis dolor:
Nostris adhærent faucibus linguæ graves.
Loquantur alii, dum luctus nostri stupent.

Edidit Serenissimæ Reginæ Mœstissimus Capellanus, Gulielmus Swadonus, Collegii Wickamici Alumnus, Sacræ Theologiæ Doctor, & Archidiaconus Wigorniæ.

King