The Monastery of St. PETER.33

The Monastery of St. PETER.

Quem

AngliaArchithalassum}
CantabrigiaCancellarium} habuit
BuckinghamiaDucem}


Veram siste viator, & quid ipsa Invidia sugillare nequit audi.

Hic est Ille
Calamitosæ virtutis
BUCKINGHAMIUS
Maritus redamatus, Pater amans,
Filius obsequens.
Frater amicissimus, Assinis Beneficus,
Amicus perpetuus,
Dominus Benignus,
Optimus omnium servus.

Quem
Reges adamarunt, Optimates honorarunt,
Ecclesia destevit,
Vulgus oderunt.

Quem
Jacobus & Carolus
Regum perspicacissimi, intimum habuerunt.
A quibus
Honoribus auctus & Negotiis onustus,
Fato succubuit,
Antequam par animo periculum Invenit.
Quid jam, Peregrine?
Ænigma mundi moritur;
Omnia fuit, nec quidquam habuit,
Patriæ Parens & Hostis audiit.
Deliciæ idem & querela Parlamenti.
Qui dum Papistis Bellum infert, insimulatur Papista,
Dum Protestantium partibus consulit,
Occiditur à Protestante.
Tesseram specta Rerum Humanarum.
At non est quod serio triumphet malitia,
Interimere potuit, lædere non potuit.
Scilicet has Preces fundens expiravit,
Tuo ego sanguine potiar, (mi Jesu) dum
mali pascuntur meo.

This Monument is in a Chapel on the North Side of the high Altar.

Georgio Holles
Eq. Anglo-Brit, Clariss. Penatib. oriundo, rerum Militiarium sic à pueritia dedito, ut Castrorum Alumnus nasci videretur. Qui postquam cuncta quæ decerent Nobilem, stipendia in Belgia Fecerat. ordin. Ductor suæ gentis, supremus vulgo Sergiant Major Generalis,

Declaratus est.
Augustæq; Trinobantum pacifice excessurus hîc prope Franciscum Verum Imper. suum & Consanguin. (Cui tamen periculis quam sanguine Conjunctior) Ambitu Honestiss. Componi voluit.
Joannes FN. Comes de Clare FR. Merentissimo Mœrentissimus P. Vixit A. L. M. iii. D. iiii. ob. xiiii. Kal. Jun. Anno Dom. M.DC.XXVI.

This Monument is in a Chapel on the South Side of the high Altar.

What so thou hast of Nature or of Arts,
Youth, Beauty, Strength; or what excelling Parts
Of Mind and Body, Letters, Arms, and Worth;
His eighteen Years beyond his Years brought forth:
Then stand and read thy self within this Glass,
How soon these perish, and thy self may pass.

Mans Life is measurd by the Work, not Days;
No aged Sloth, but active Youth hath Praise.

Francisco Holles juveni fortissimo, qui ab exercitu è Belgia ager regressus obiit Prid. Id. Augusti Anno Dominicæ Ætatis M.DC.XXII. suæ XVIII. Johannes Comes de Clare, Filio natu 3. & merentissimo, mœrentissimus pater posuit.

This Monument is in another Chapel on the South Side of the high Altar.

Bonæ Memoriæ
Georgio Villero Equiti Aurato Marito B. M. Juxta se P. clarissima conjux Maria Comitissa Buckingamiæ.     
S. P. I. T.

D.O.M.
OSSA
Mariæ de Bello Monte Comitissæ Buckingamiæ, è quinque Potentissimorum totius Europiæ Regnorum regibus, Idque per totidem Immediatos     
Descensus oriundæ,     
Vix. An. Lxii. M.xi. D.xix.     
Hon. Mon. V. I. C.

On a Pillar on the North Side of the high Altar is this Inscription.

Juliana Crew
Virgo Pientissima, Charissima, & unica Filia Ranulphi de Crewe, Equitis Aurati, Regii Tribunalis Capitalis Justiciarii, ex Juliana de Cleppesby conjuge, vetustæ familiæ de Cleppesby in agro Norfolciensi Cohærede, suscepta,
Redemptoris adventum hic expectat, vernante Ætate. In patriam abiit xii April, M.DC.XXI.

In the Abbey, in the North Ile, about the Middle of the Ile, is thus written.

Mors mihi Solus Christus
Lucrum. mihi sola Salus.

Spe Resurgendi,
Hic jacet Jana Stotevill, Filia Thomæ Stotevill de Brinkley in Comitatu Cantabrig. Armigeri. Uxor primo Edvardi Ellis de Chesterton in Comitatu Cantabrig. Armigeri: Cui peperit 6 Filios & 3 Filias. Uxor deinde Othowelli Hill, Doctoris in Jure Civili, & Cancellarii Dioces. Lincoln. Cujus Relicta obiit 27 Die Aprilis, Anno Dom. 1631, Ætatis suæ 78.     
Vivit post funera virtus.

In another Chapel on the South Side the high Altar is this Inscription.

Hic jacet Anna Garrard, Filia (& Cohæres cum Francisca) Georgio Garrard, & Margaretæ Dacres, Parentibus, Nobilium, & anitiquorum stemmatum. Uxor Dudleio Baroni Carleton de Imbercourt. Cui cum Filium unicum pepererit in infantia expirantem, eique legationibus ad Remp. Venetam, Subaudiam, & Unitas Belgiæ Provincias per sedecim annorum spatium, indivisa comes adhæserit, dum iter illuc denuo meditatur, rapta est morbo Apoplectico è molestis hujus Ævi laboribus in requiem æternam 18 Aprilis, Anno Dom. 1627. Ætatis suæ 42, à conjugio 20.

Memoriam Posteritati faciens probæ, & Religiosæ Fœminæ, Uxoris conjunctissimæ, oculatæ Matrisfam: cui hoc Monumentum sacravit Gemibundus conjux, Testimonium Amoris integri, ob eamque amissam intimi cruciatus, dum visum fuerit Deo Opt. Max. & illum etiam deducere in hoc idem Dormitorium, cui ipse vivens se mortuum designavit.

In